- NOVIOMAGUS Trevirorum
- NOVIOMAGUS Trevirorumlocus est, in provinc. Belgicae primo intuitu, celebratus ab Ausonio in Mosella, v. 10. qui per flumen Navam et veterem Vicum novis moenibus reparatum, i. e. Bingium, perque arentem Dumnissum et Tabernas perenni fonte irriguas, iter se fecisse scribit, deinde Noviomagum vidisse, Augustam Trevirorum, quae sedes Imperatorum Valentiniani ac Gratiani erat, petentem. Versus ita habet,Et tandem primis Belgarum conspicor orisNovomagum, Divi castra incluta Constantini.Ubi Novomagum, vel, ut alii legunt, Nivomagum, vocat castra Divi constantini, vel quod ibi Constantinus M. castra olim posuerat cum Francis pugnaturus; vel quod eô locô castrum condiderat, ad Germanorum incursiones reprimendas. Urbem esse propinquam treviris quidam dicunt: verius Cluverius vicum nunc esse ad Mosellam ait, vulgo Numagen nun cupatum. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.